MONOPROSOPOS

MONOPROSOPOS
MONOPROSOPOS
Graece μονοπρόσωπος. dicebatur cantiunculae pastoralis species antiquissima; cum singuli sub aestivam reducti umbram saturi canerent amores; qua de re vide supra, ubi de Modulatione. Sed et in Scena, per initia Monoprosopos Chorus fuit; unusque quispiam prodibat, civium vitia recensens, idque sine cantu. Cuiusmodi est apud Plautum Choragus in Gurgulione. Deinde alter additus, ut interrogationibus atque responsionibus explerent animos varietate: Summa enim laus in Poesi novitas. Postea quaterni fuêre, ut partirentur Chorum in paria duo etc. Vide Scaligerum Poetic. l. 1. c. 9. et supra in voce Chorus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PASTORALE Carmen — omnium vetustissimum. Namque cum tria sint saeculorum genera, Pastoris, Venatoris, Aratoris, Venatores quidem, quia sunt in motu, minus ad verba propensi exsistunt. Quin neutiquam faustum putamus in venatu loqui, nedum ut cantus aptus iudicetur.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”